Kind(eren):
- er wordt rond 1280 ook genoemd ene Renerus/Reinier dictus Snauel... relatie?
Oorkondenboek van Noord-Brabant tot 1312:
1311 februari 19
Schepenen van 's-Hertogenbosch oorkonden dat Hendrik Snavel van Erp een jaarlijkse erf cijns van 12 pond en 10 schellingen, gevestigd op zijn goederen te Erp, aan Elyas Pannicida (= Wantsnijder), poorter van 's-Hertogenbosch, en Jan, zoon van Lucas van Erp, verkocht heeft.
Afschrift: B. 's-Hertogenbosch, Arch. III. L. Vrouwebroederschap nr. 89 fol. 125r, 16e eeuw (naar orig.).
Onuitgegeven.
Nos Arnoldus de Waderle, Henricus de Aggere et Petrus de Via lapidea, scabini in Buscho ducis, notum facimus universis quod coram nobis HENRICUS DICTUS SNAVEL DE ERPE annuum et hereditarium censum duodecim librarum et decern solidorum, grosso turonensi denario monete regis Francie antiquo pro sedecim denariis in hoc computato et semper computando, hereditarie vendidit Elye Pannicide nostro comburgensi in Buschoducis et IOHANNI filio dicti LUCAS DE ERPE, solvendum anno quolibet in die beati Martini hyemalis et apud Buschumducis tradendum de bonis suis sitis in Erpe, in quibus idem Henricus ad presens commoratur et omnibus ipsorum bonorum attinentiis tam in humido quam in sicco consistentibus, que bona censualia esse dicebat. Et promiserunt coram nobis predictus Henricus venditor et cum eo Arnoldus dictus Wilrot et noster comburgensis in Buschoducis lacobus dictus de Langholle ut debitores principales indivisi super se et omnia bona sua quod ipsi dictos emptores Elyam et Iohannem in hoc imponent, heredabunt et ea sic firmabunt, sicut illi qui super hiis sentenciare iure tenentur sentenciabunt et dicent ea dictis Elye et Iohanni rata esse perpetuo atque firma, et quod ipsi de dicto annuo et hereditario censu duodecim librarum et decern solidorum dicte monete eis vendito et de dictis bonis et eorum attinenciis dictis termino et loco annuatim solvendo ac tradendo, ut dictum est, debitam et iustam prestabunt warandiam, et quod omnem questionem proximitatis et omnem aliam obligationem in hiis preexistentes eisdem deponent, presentium testimonio litterarum.
Datum feria sexta ante festum cathedre beati Petri apostoli, anno Domini millesimo tricentesimo decimo.
De getoonde gegevens hebben geen bronnen.